Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 7.5.1
lat gellius phi001 perseus lat2
ALFENUS iureconsultus, Servii Sulpicii discipulus rerumque antiquarum non incuriosus, in libro Digestorum tricesimo et quarto, Coniectaneorum autem secundo: In foedere, inquit, quod inter populum Romanum et Carthaginienses factum est, scriptum invenitur ut Carthaginienses quotannis populo Romano darent certum pondus argenti puri puti, quaesitumque est quid esset purum putum. Respondi, inquit, ego putum esse valde purum, sicut novum novicium dicimus et proprium propicium, augere atque intendere volentes novi et proprii significationem.