Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 9.2.11
lat gellius phi001 perseus lat2
Cur ergo nos patimur nomen philosophiae inlustrissimum in hominibus deterrimis exsordescereexordescere? Simili autem, inquit, exemplo ex contraria specie antiquos Romanorum audio praenomina patriciorum quorundam male de republica meritorum et ob eamearn causam capite damnatorum censuisse, ne cui eiusdem gentis patricio inderentur, ut vocabula quoque eorum defamata atque demortua cum ipsis viderentur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable