Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 9.4.6
lat gellius phi001 perseus lat2
Erant igitur in illis libris scripta huiuscemodi: Scythas illos penitissimospenitissiimos, qui sub ipsis septentrionibus aetatem agunt, corporibus hominum vesci eiusque victus alimento vitam ducere et ἀνθρωποφάγους nominari; item esse homines sub eadem regione caeli unum oculum in frontis medio habentes, qui appellantur Arimaspi, qua fuisse facie Cyclopas poetae ferunt; alios item esse homines apud eandem caeli plagam singulariae velocitatis, vestigia pedum habentes retro porrecta, non, ut ceterorum hominum, prosum spectantia; praeterea traditum esse memoratumque in ultima quadam terra, quae Albania dicitur, gigni homines, qui in pueritia canescant et plus cernant oculis per noctem quam interdiu; item esse compertum et creditum, Sauromatas, qui ultra Borysthenen fluvium longe colunt, cibum capere semper diebus tertiis, medio abstinere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable