Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 9.4.8
lat gellius phi001 perseus lat2
qui si impensius forte laudaverint pulchras arbores, segetes laetiores, infantes amoeniores, egregios equos, pecudes pastu atque cultu opimas, emoriantur repente haec omnia, nulli aliae causae obnoxia. Oculis quoque exitialem fascinationem fieri in isdem libris scriptum est traditurque esse homines in Illyriis qui interimant videndo quos diutius irati viderint, eosque ipsos mares feminasque, qui visu ita nocenti sunt, pupillas in singulis oculis binas habere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable