Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 9.6.3
lat gellius phi001 perseus lat2
Cur igitur ab eo quod est edo et ungo, in quibus verbis prima littera breviter dicitur, esito et unctito, quae sunt eorum frequentativa, prima littera longa promimus et contra dictito, ab eo verbo quod est dico, correpte dicimus? Num ergo potius actito et actitavi producenda sunt? quoniam frequentativa ferme omnia eodem modo in prima syllaba dicuntur, quo participia praeteriti temporis ex his verbis unde ea profecta sunt in eadem syllaba pronuntiantur, sicuti lego lectus facit lectito; ungo unctus, unctito; scribo scriptus, scriptito; moveo motus, motito; pendeo pensus, pensito; edo esus, esito; dico autem dictus dictito facit; gero gestus, gestito; veho vectus, vectito; rapio raptus, raptito; capio captus, captito; facio factus, factito. Sic igitur actito producte in prima syllaba pronuntiandum, quoniam ex eo fit quod est ago et actus.