Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae pr.1.19
lat gellius phi001 perseus lat2
Erit autem id longe optimum, ut qui in lectitando, percontando, scribendo, commentando, numquam voluptates, numquam labores ceperunt, nullas hoc genus vigilias vigilarunt neque ullis inter eiusdem Musae aemulos certationibus disceptationibusque elimati sunt, sed intemperiarum negotiorumque pleni sunt, abeant a Noctibus his procul, atque alia sibi oblectamenta quaerant. Vetus adagium est: Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable