Passage
Historia Augusta, De vita Hadriani 17
lat historia augusta phi001 perseus lat2
Quos in privata vita inimicos habuit, imperator tantum neglexit, ita ut uni, quem capitalem habuerat, factus imperator diceret Evasisti. iis quos ad militiam ipse per se vocavit equos mulos vestes sumptus et omnem ornatum semper exhibuit, saturnalicia et sigillaricia frequenter amicis inopinantibus misit et ipse ab his libenter accepit et alia invicem dedit. ad deprehendendas obsonatorum fraudes, cum plurimis sigmatibus pasceret, fercula de aliis mensis etiam ultimis sibi iussit adponi. omnes reges muneribus suis vicit, publice frequenter et cum omnibus lavit, ex quo ille iocus balnearis innotuit: nam cum quodam tempore veteranum quendam notum sibi in militia dorsum et ceteram partem corporis vidisset adterere parieti, percontatus, cur se marmoribus destringendum daret, ubi audivit hoc idcirco fieri quod servum non haberet, et servis eum donavit et sumptibus, verum alia die cum plures senes ad provocandam liberalitatem principis parieti se adtererent, evocari eos iussit et alium ab alio invicem defricari. fuit et plebis iactantissimus amator, peregrinationis ita cupidus ut omnia quae legerat de locis orbis terrarum praesens vellet addis- cere, frigora et tempestates ita patienter tulit ut numquam caput tegeret. regibus multis plurimum detulit, a plerisque vero etiam pacem redemit, a nonnullis contemptus est; multis ingentia dedit munera, sed nulli maiora quam Hiberorurn, cui et elephantum et quinquagenariam cohortem post magnifica dedit dona. cum a Pharasmane ipse quoque ingentia dona accepisset atque inter haec auratas quoque chlamydes, trecentos noxios eum auratis chlamydibus in arenam misit ad eius munera deridenda.