LOGOI

Passage

Historia Augusta, De vita Hadriani 21

lat historia augusta phi001 perseus lat2

De iudicibus omnibus semper cuncta scrutando tamdiu requisivit quamdiu verum inveniret. libertos suos nec sciri voluit in publico nec aliquid apud se posse, dicto suo omnibus superioribus principibus vitia imputans libertorum, damnatis omnibus libertis suis, quicumque se de eo iactaverant. unde exstat etiam illud severum quidem sed prope ioculare de servis, nam cum quodam tempore servum suum inter duos senatores e conspectu ambulare vidisset, misit qui ei colaphum daret diceretque 2: Noli inter eos ambulare quorum esse adhuc potes servus. inter cibos unice amavit tetrapharmacum, quod erat de phasiano sumine perna et crustulo. Fuerunt eius temporibus fames pestilentia terrae motus, quae omnia, quantum potuit, procuravit multisque civitatibus vastatis per ista subvenit, fuit etiam Tiberis inundatio. Latium multis civitatibus dedit, tributa multis remisit. Expeditiones sub eo graves nullae fuerunt; bella etiam silentio paene transacta, a militibus propter curam exercitus nimiam multum amatus est, simul quod in eos liberalissimus fuit. Parthos in amicitia semper habuit, quod inde regem retraxit, quem Traianus imposuerat. Armeniis regem habere permisit, cum sub Traiano legatum habuissent, a Mesopotamiis non exegit tributum, quod Traianus imposuit. Albanos et Hiberos amicissimos habuit, quod reges eorum largitionibus prosecutus est, cum ad illum venire contempsissent. reges Bactrianorum legatos ad eum amicitiae petendae causa supplices miserunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable