LOGOI

Passage

Historia Augusta, De vita Hadriani 25

lat historia augusta phi001 perseus lat2

Ea tempestate supervenit quaedam mulier, quae diceret somnio se monitam ut insinuaret Hadriano, ne se occideret, quod esset bene valiturus; quod cum non fecisset, esse caecatam. iussam tamen iterum Hadriano eadem dicere atque genua eius osculare, oculos recepturam si id fecisset, quod cum insomnium implesset, oculos recepit, cum aqua, quae in fano erat, ex quo venerat, oculos abluisset. venit et de Pannonia quidam vetus caecus ad febrientem Hadrianum eumque contigit, quo facto et ipse oculos recepit et Hadrianum febris reliquit, quamvis Marius Maximus haec per simulationem facta commemoret. Post haec Hadrianus Baias petiit Antonino Romae ad imperandum relicto, ubi cum nihil proficeret, arcessito Antonino in conspectu eius apud ipsas Baias periit die VI iduum Iuliarum. invisusque omnibus sepultus est in villa Ciceroniana Puteolis. Sub ipso mortis tempore et Servianum nonaginta annos agentem, ut supra dictum est, ne sibi superviveret atque, ut putabat, imperaret, mori coegit et ob leves offensas plurimos iussit occidi, quos Anton- inus reservavit. et moriens quidem hos versus fecisse dicitur: Animula vagula blandula hospes comesque corporis, quae nunc ab ibis in loca pallidula rigida nudula? nec ut soles dabis iocos! tales autem nec multos meliores fecit et Graecos. Vixit annis LXII, mensibus V, diebus XVII. imperavit annis XX, mensibus XI.

Provenance