Passage
Historia Augusta, Antoninus Pius 3
lat historia augusta phi003 perseus lat2
Huic, cum Italiam regeret, imperii omen est factum, nam cum tribunal ascendisset, inter alias adclamationes dictum est 'Auguste, dii te servent'. proconsulatum Asiae sic egit ut solus avum vinceret. in proconsulatu etiam sic imperii omen accepit: nam cum sacerdos femina Trallibus ex more proconsules semper hoc nomine salutaret, non dixit i Ave pro consule,' sed 'Ave imperator'. Cyzici etiam de simulacro dei ad statuam eius corona translata est. et post consulatum in viridiario taurus marmoreus cornibus ramis arboris adcrescentibus adpensus est, et fulgur caelo sereno sine noxa in eius domum venit, et in Etruria dolia, quae defossa fuerant, supra terram reperta sunt, et statuas eius in omni Etruria examen apium replevit, et somnio saepe monitus est dis penatibus eius Hadriani simulacrum inserere. Proficiscens ad proconsulatum filiam maiorem amisit, de huius uxore multa dicta sunt ob nimiam libertatem et vivendi facilitatem, quae iste cum animi dolore compressit. post proconsulatum in consiliis Hadriani Romae frequens vixit, de omnibus, de quibus Hadrianus consulebat, mitiorem sententiam semper ostendens. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable