Passage
Historia Augusta, Marcus Antoninus Philosophus 2
lat historia augusta phi004 perseus lat2
Fuit a prima infantia gravis, at ubi egressus est annos qui nutricum foventur auxilio, magnis praeceptoribus traditus ad philosophiae scita pervenit. usus est magistris ad prima elementa Euphorione litteratore et Gemino comoedo, musico Androne eodemque geometra. quibus omnibus ut disciplinarum auctoribus plurimum detulit, usus praeterea grammaticis, Graeco Alexandro Cotiaeensi, Latinis Trosio Apro et Pollione et Eutychio Proculo Siccensi. oratoribus usus est Graecis Aninio Macro, Caninio Celere et Herode Attico, Latino Frontone Cornelio, sed multum ex his Frontoni detulit, cui et statuam in senatu petiit. Proculum vero usque ad proconsulatum provexit oneribus in se receptis. Philosophiae operam vehementer dedit et quidem adhuc puer. nam duodecimum annum ingressus habitum philosophi sumpsit et deinceps tolerantiam, cum studeret in pallio et humi cubaret, vix autem matre agente instrato pellibus lectulo accubaret. usus est etiam Commodi magistro, cuius ei adfinitas fuerat destinata, Apollonio Chalcedonio Stoico philosopho. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable