Passage
Historia Augusta, Marcus Antoninus Philosophus 23
lat historia augusta phi004 perseus lat2
Si quis umquam proscriptus est a praefecto urbi, non libenter accepit. ipse in largitionibus pecuniae publicae parcissimus fuit, quod laudi potius datur quam reprehensione sed tamen et bonis viris pecunias dedit et oppidis labentibus auxilium tulit et tributa vel vectigalia, ubi necessitas cogebat, remisit. absens populi Romani voluptates curari vehementer praecepit per ditissimos editores. fuit enim populo hic sermo, cum sustulisset ad bellum gladiatores, quod populum sublatis voluptatibus vellet cogere ad philosophiam. iusserat enim ne mercimonia impedirentur, tardius pantomimos exhibere nonis diebus. de amatis pantomimis ab uxore fuit sermo, ut superius diximus, sed haec omnia per epistolas suas purgavit. idem Marcus sederi in civitatibus vetuit in equis sive vehiculis, lavacra mixta summovit. mores matronarum composuit diffluentes et iuvenum nobilium, sacra Serapidis a vulgaritate Pelusiae summovit. fama fuit sane, quod sub philosophorum specie quidam rem publicam vexarent et privatos, quod ille purgavit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable