Passage
Historia Augusta, Marcus Antoninus Philosophus 27
lat historia augusta phi004 perseus lat2
Orientalibus rebus ordinatis Athenis fuit et initia Cereris adiit, ut se innocentem probaret, et sacrarium solus ingressus est. revertens ad Italiam navigio tempestatem gravissimam passus est. per Brundisium veniens in Italiam togam et ipse sumpsit et milites togatos esse iussit, nec umquam sagati fuerunt sub eo milites. Romam ut venit triumphavit. et inde Lavinium profectus est. Commodum deinde sibi collegam in tribuniciam potestatem iunxit, congiarium populo dedit et spectacula mirifica; dein civilia multa correxit, gladiatorii muneris sumptus modum fecit. sententia Platonis semper in ore illius fuit, florere civitates si aut philosophi imperarent aut imperantes philosopharentur. filio suo Bruttii Praesentis filiam iunxit nuptiis celebratis exemplo privatorum, quare etiam congiarium dedit populo. Dein ad conficiendum bellum conversus in administratione eius belli obiit, labentibus iam filii moribus ab instituto suo. triennio bellum postea cum Marcomannis Hermunduris Sarmatis Quadis etiam egit et, si anno uno superfuisset, provincias ex his fecisset. ante biduum quam exspiraret, admissis amicis dicitur ostendisse sententiam de filio eandem quam Philippus de Alexandro, cum de hoc male sentiret, addens nimium se aegre ferre filium superstitem relinquentem. nam iam Commodus turpem se et cruentum ostentabat.