LOGOI

Passage

Historia Augusta, Verus 1.p2

lat historia augusta phi005 perseus lat2

Igitur Lucius Ceionius Aelius Commodus Verus Antoninus, qui ex Hadriani voluntate Aelius appellatus est, ex Antonini coniunctione Verus et Antoninus, neque inter bonos neque inter malos principes ponitur. quem constat non inhorruisse vitiis, non abundasse virtutibus, vixisse deinde non in suo libero principatu sed sub Marco in simili ac paris maiestatis imperio, a cuius secta lascivia morum et vitae licentioris nimie- tate dissensit. erat enim morum simplicium et qui adumbrare nihil posset. Huic naturalis pater fuit Lucius Helius Verus, qui ab Hadriano adoptatus primus Caesar est dictus et in eadem statione constitutus periit, avi ac proavi et item maiores plurimi consulares, natus est Lucius Romae in praetura patris sui XVIII kal. Ianuariarum die quo et Nero, qui rerum potitus est. origo eius paterna pleraque ex Etruria fuit, materna ex Faventia.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable