LOGOI

Passage

Historia Augusta, Avidius Cassius 1

lat historia augusta phi006 perseus lat2

Avidius Cassius, ut quidam volunt, ex familia Cassiorum fuisse dicitur, per matrem tamen; homine novo genitus Avidio Severo, qui ordines duxerat et post ad summas dignitates pervenerat, cuius Quadratus in historiis meminit, et quidem graviter, cum illum summum virum et necessarium rei publicae adserit et apud ipsum Marcum praevalidum. nam iam eo imperante perisse fatali sorte perhibetur. Hic ergo Cassius ex familia, ut diximus, Cassiorum, qui in curia in C. Iulium conspiraverant, oderat tacite principatum nec ferre poterat imperatorium nomen dicebatque esse eo gravius nomen imperii, quod non posset e re publica tolli nisi per alterum imperatorem, denique temptasse in pueritia dicitur extorquere etiam Pio principatum, sed per patrem, virum sanctum et gravem, adfectionem tyrannidis latuisse, habitum tamen semper a ducibus suspectum. Vero autem illum parasse insidias, ipsius Veri epistula indicat, quam inserui. ex epistula Veri: Avidius Cassius avidus est, quantum et mihi videtur et iam sub avo meo, patre tuo, innotuit, imperii; quem velim observari iubeas, omnia ei nostra displicent, opes non mediocres parat, litteras nostras ridet, te philosopham aniculam, me luxuriosum morionem vocat. vide quid agendum sit. ego hominem non odi, sed vide ne tibi et liberis tuis non bene consulas, cum talem inter praecinctos habeas qualem milites libenter audiunt, libenter vident.

Provenance