LOGOI

Passage

Historia Augusta, Avidius Cassius 12

lat historia augusta phi006 perseus lat2

Ad senatum autem qualem orationem miserit, interest scire, ex oratione Marci Antonini: Habetis igitur, patres conscripti, pro gratulatione victoriae generum meum consulem, Pompeianum dico, cuius aetas olim remuneranda fuerat consulatu, nisi viri fortes intervenissent, quibus reddi debuit quod a re publica debebatur. nunc quod ad defectionem Cassianam pertinet, vos oro atque obsecro, patres conscripti, ut censura vestra deposita meam pietatem clementiamque servetis, immo vestram, neque quemquam senatus occidat, nemo senatorum puniatur, nullius fundatur viri nobilis sanguis, deportati redeant, proscripti bona recipiant, utinam possem multos etiam ab inferis excitare! non enim umquam placet in imperatore vindicta sui doloris, quae si iustior fuerit, acrior videtur, quare filiis Avidii Cassii et genero et uxori veniam dabitis, et quid dico veniam? cum illi nihil fecerint, vivant igitur securi, scientes sub Marco vivere, vivant in patrimonio parentum pro parte donato, auro argento vestibus fruantur, sint divites, sint securi, sint vagi et liberi et per ora omnium ubique populorum circumferant meae, circumferant vestrae pietatis exemplum, nec magna haec est, patres conscripti, clementia, veniam proscriptorum liberis et coniugibus dari. ego vero a vobis peto, ut conscios senatorii ordinis et equestris a caede, a proscriptione, a timore, ab infamia, ab invidia, et postremo ab omni vindicetis iniuria detisque hoc meis temporibus, ut in causa tyrannidis qui in tumultu cecidit probetur occisus.

Provenance