LOGOI

Passage

Historia Augusta, Commodus Antoninus 2

lat historia augusta phi007 perseus lat2

sacerdotum 3 adscitus est. cooptatus est inter trossulos principes iuventutis, cum togam sumpsit, adhuc in praetexta puerili congiarium dedit atque ipse in Basilica Traiani praesedit, indutus autem toga est Nonarum Iuliarum die, quo in terris Romulus non apparuit, et eo tempore quo Cassius a Marco descivit. profectus est commendatus militibus cum patre in Syriam et Aegyptum et cum eo Romam rediit. post haec venia legis annariae impetrata consul est factus, et cum patre imperator est appellatus V kal. Dec. die Pollione et Apro consulibus et triumphavit cum patre, nam et hoc patres decreverant. profectus est cum patre et ad Germanicum bellum. Adhibitos custodes vitae suae honestiores ferre non potuit, pessimos quosque detinuit et summotos usque ad aegritudinem desideravit, quibus per patris mollitiem restitutis popinas et ganeas in Palatinis semper aedibus fecit neque umquam pepercit vel pudori vel sumptui. in domo aleam exercuit, mulierculas formae scitioris ut prostibula mancipia per speciem lupanarium et ludibrium pudicitiae contraxit, imitatus est propolas circumforanos. equos currules sibi comparavit. aurigae habitu currus rexit, gladiatoribus convixit, atque se gessit ut lenonum minister, ut probris natum magis quam ei loco eum crederes, ad quem fortuna provexit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable