LOGOI

Passage

Historia Augusta, Commodus Antoninus 7

lat historia augusta phi007 perseus lat2

Sed et Cleandro dignus tandem vitae finis impositus, nam cum insidiis illius Arrius Antoninus fictis criminibus in Attali gratiam, quem in pro- consulatu Asiae damnaverat, esset occisus, nec eam tum invidiam populo saeviente Commodus ferre potuisset, plebi ad poenam donatus est, cum etiam Apolaustus aliique liberti aulici pariter interempti sunt. Cleander inter cetera etiam concubinas eius constupravit, de quibus filios suscepit, qui post eius interitum cum matribus interempti sunt. In cuius locum Iulianus et Regillus subrogati sunt, quos et ipsos postea poenis adfecit, his occisis interemit Servilium et Dulium Silanos cum suis, mox Antium Lupum et Petronios Mamertinum et Suram filiumque Mamertini Antoninum ex sorore sua genitum. et post eos sex simul ex consulibus Allium Fuscum, Caelium Felicem, Lucceium Torquatum, Larcium Eurupianum, Valerium Bassianum, Pactumeium Magnum cum suis, atque in Asia Sulpicium Crassum pro consule et Iulium Proculum cum suis Claudiumque Lucanum consularem et consobrinam patris sui Faustinam Anniam in Achaia et alios infinitos. destinaverat et alios quattuordecim occidere, cum sumptus eius vires Romani imperii sustinere non possent.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable