LOGOI

Passage

Historia Augusta, Commodus Antoninus 8

lat historia augusta phi007 perseus lat2

Inter haec Commodus senatu semet inridente, 1 cum adulterum matris consulem designasset, appellatus est Pius; cum occidisset Perennem, appellatus est Felix, inter plurimas caedes multorum civium quasi quidam novus Sulla, idem Commodus, ille Pius, ille Felix, finxisse etiam quandam contra se coniurationem dicitur, ut multos occideret, nec alia ulla fuit defectio praeter Alexandri, qui postea se et suos interemit, et sororis Lucillae. appellatus est Commodus etiam Britannicus ab adulatoribus, cum Britanni etiam imperatorem contra eum deligere voluerint, appellatus est etiam Romanus Hercules, quod feras Lanuvii in amphitheatro occidisset, erat enim haec illi consuetudo, ut domi bestias interficeret. fuit praeterea ea dementia, ut urbem Romanam coloniam Commodianam vocari voluerit, qui furor dicitur ei inter delenimenta Marciae iniectus, voluit etiam in Circo quadrigas agitare, dalmaticatus in publico processit atque ita signum quadrigis emittendis dedit, et eo quidem tempore quo ad senatum rettulit de Commodiana facienda Roma, non solum senatus hoc libenter accepit per inrisionem, quantum intellegitur, sed etiam se ipsum Commodianum vocavit, Commodum Herculem et deum appellans.

Provenance