LOGOI

Passage

Historia Augusta, Helvius Pertinax 12

lat historia augusta phi008 perseus lat2

Fuit autem senex venerabilis, inmissa barba, reflexo capillo, habitudine corporis pinguiore, ventre prominulo, statura imperatoria, eloquentia mediocri, et magis blandus quam benignus nec umquam creditus simplex, et cum verbis esset affabilis, re erat inliberalis ac prope sordidus, ut dimidiatas lactucas et cardus in privata vita conviviis adponerat. et nisi quid missum esset edulium, quotquot essent amici, novem libras carnis per tres missus ponebat, si autem plus aliquid missum esset, etiam in alium diem differebat, cum semper ad convivium multos vocaret, imperator etiam, si sine convivis esset, eadem consuetudine cenitabat. amicis si quando de prandio suo mittere voluit, misit offulas binas aut omasi partem, aliquando lumbos gallinaceos, phasianum numquam privato convivio comedit aut alicui misit, cum sine amicis cenaret, adhibebat uxorem suam et Valerianum, qui cum eodem docuerat, ut fabulas litteratas haberet. Sane nullum ex iis quos Commodus rebus gerendis imposuerat mutavit, exspectans urbis natalem, quod eum diem rerum principium volebat esse, atque ideo etiam in balneis ei Commodiani ministri necem parasse

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable