LOGOI

Passage

Historia Augusta, Helvius Pertinax 7

lat historia augusta phi008 perseus lat2

census retractari iussit, delatores convictos 1 graviter puniri iussit et tamen mollius quam priores imperatores, unicuique dignitati, si delationis crimen incurreret, poenam statuens, legem sane tulit, ut testamenta priora non prius essent inrita quam alia perfecta essent, neve ob hoc fiscus aliquando succederet. ipseque professus est nullius se aditurum hereditatem, quae aut adulatione alicuius delata esset aut lite perplexa, ut legitimi heredes et necessarii privarentur. additque senatus consulto haec verba: Satius est, patres conscripti, inopem rem publicam obtinere, quam ad divitiarum cumulum per discriminum atque dedecorum vestigia pervenire . donativa et congiaria, quae Commodus promiserat, solvit, annonae consultissime providit, et cum tantam penuriam aerarii haberet, ut praeter decies sestertium non se invenisse fateretur, coactus est ea exigere quae Commodus indixerat, contra quam professus fuerat, denique aggressus eum Lollianus Gentianus consularis, quod contra promissum faceret, necessitatis rationem accepit. Auctionem rerum Commodi habuit, ita ut et pueros et concubinas vendi iuberet, exceptis iis qui per vim Palatio videbantur inserti. et de iis quos vendi iussit multi postea reducti ad ministerium oblectarunt senem, qui quidem per alios principes usque ad senatorium dignitatem pervenerunt, scurras turpissimorum nominum dedecora praeferentes proscripsit ac vendidit. cuius nundinationis pecuniam, quae

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable