LOGOI

Passage

Historia Augusta, Helvius Pertinax 8

lat historia augusta phi008 perseus lat2

ingens fuit, militibus donativo dedit, a libertis etiam ea exegit quibus Commodo vendente ditati fuerant. auctio sane rerum Commodi in his insignior fuit: vestis subtegmine serico aureis filis insigni opere, tunicas paenulasque, lacernas et chiridotas Dalmatarum et cirratas militares purpureasque chlamydes Graecanicas atque castrenses. et cuculli.Bardaici et toga armaque gladiatoria gemmis auroque composita, et machaeras Herculaneas et torques gladiatorias vasaque de luto auro ebore argento citroque composita. atque etiam phallovitrobuli ex materie eadem et vasa Samnitica calfactandae resinae ac pici devellendis hominibus ac leviginandis. nec non vehicula arte fabricae nova perplexis divisisque rotarum orbi- bus et exquisitis sedilibus nunc ad solem declinandum nunc ad spiritus opportunitatem per vertiginem; et alia iter metientia horasque monstrantia et cetera vitiis eius convenientia. Reddidit praeterea dominis eos qui se ex privatis domibus in aulam contulerant, convivium imperatorium ex immenso ad certum revocavit modum. sumptus etiam omnes Commodi recidit. exemplo autem imperatoris, cum ille parcius se ageret, ex omnium continentia vilitas nata est. nam imperatorium sumptum pulsis non necessariis ad soliti dimidium

Provenance