LOGOI

Passage

Historia Augusta, Helvius Pertinax 9

lat historia augusta phi008 perseus lat2

detraxit. praemia militantibus posuit. aes alienum, quod primo imperii tempore contraxerat, solvit, aerarium in suum statum restituit, ad opera publica certum sumptum constituit. reformandis viis pecuniam contulit. stipendia plurimis retro debita exsolvit. obeundis postremo cunctis muneribus fiscum parem fecit, alimentaria etiam compendia, quae novem annorum ex instituto Traiani debebantur, obdurata verecundia sustulit. Avaritiae suspicione privatus non caruit, cum apud Vada Sabatia oppressis faenore possessoribus latius suos tenderet fines, denique ex versu Luciliano agrarius mergus est appellatus, multi autem eum etiam in provinciis, quas consularis gessit, sordide se egisse in litteras rettulere, nam vacationes et legationes militares dictur vendidisse. denique cum parentum minimum esset patrimonium, et nulla hereditas obvenisset, subito dives est factus. Omnibus sane possessiones suas reddidit quibus Commodus ademerat, sed non sine pretio, senatui legitimo semper interfuit ac semper aliquid rettulit, civilem se salutantibus et interpellantibus semper exhibuit. eos qui calumniis adpetiti per servos fuerant damnatis severius delatoribus liberavit, in crucem sublatis talibus servis; aliquos etiam mortuos vindicavit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable