Passage
Historia Augusta, Severus 13
lat historia augusta phi010 perseus lat2
occiderit, occidit autem sine causae dictione hos nobiles: Mummium Secundinum, Asellium Claudianum, Claudium Rufum, Vitalium Victorem, Papium Faustum, Aelium Celsum, Iulium Rufum, Lollium Professum, Aurunculeium Cornelianum, Antonium Balbum, Postumium Severum, Sergium Lustralem, Fabium Paulinum, Nonium Gracchum, Masticium Fabianum, Casperium Agrippinum, Ceionium Albinum, Claudium Sulpicianum, Memmium Rufinum, Casperium Aemilianum, Cocceium Verum, Erucium Clarum, Aelium Stilonem, Clodium Rufinum, Egnatuleium Honoratum, Petronium Iuniorem, Pescennios Festum et Veratianum et Aurelianum et Materianum et Iulianum et Albinum, Cerellios Macrinum et Faustinianum et Iulianum, Herennium Nepotem, Sulpicium Canum, Valerium Catullinum, Novium Rufum, Claudiurn Arabianum, Marcium Asellionem. horum igitur tantorum ac tam inlustrium virorum, nam multi in his consulares, multi praetorii, omnes certe summi viri fuere, interfector ab Afris ut deus habetur. Cincium Severum calumniatus est quod se veneno adpetisset,