LOGOI

Passage

Historia Augusta, Severus 2

lat historia augusta phi010 perseus lat2

Iuventam plenam furorum, nonnumquam et criminum habuit, adulterii causam dixit absolutusque est a Iuliano proconsule, cui et in proconsulatu successit et in consulatu collega fuit et in imperio item successit, quaesturam diligenter egit omisso tribunatu militari, post quaesturam sorte Baeticam accepit atque inde Africam petiit, ut mortuo patre rem domesticam componeret, sed dum in Africa est, pro Baetica Sardinia ei attributa est, quod Baeticam Mauri populabantur. acta igitur quaestura Sardiniensi legationem proconsulis Africae accepit, in qua legatione cum eum quidam municipum suorum Leptitanus praecedentibus fascibus ut antiquum contubernalem ipse plebeius amplexus esset, fustibus eum sub eiusmodi elogio praeconis cecidit: Legatum populi Romani homo plebeius temere amplecti noli. ex quo factum ut in vehiculo etiam legati sederent, qui ante pedibus ambulabant. tunc in quadam civitate Africana, cum sollicitus mathematicum consuluissem positaque hora ingentia vidisset astrologus, dixit ei: Tuam non alienam pone genituram. cumque Severus iurasset suam esse, omnia ei dixit quae postea facta sunt.

Provenance