Passage
Historia Augusta, Severus 4
lat historia augusta phi010 perseus lat2
est. a Gallis ob severitatem et honorificentiam et abstinentiam tantum quantum nemo dilectus est. Dein Pannonias proconsulari imperio rexit, post hoc Siciliam proconsularem sorte meruit, suscepitque Romae alterum filium, in Sicilia, quasi de imperio vel vates vel Chaldaeos consuluisset, reus factus, sed a praefectis praetorii, quibus audiendus datus fuerat, iam Commodo in odio veniente, absolutus est calumniatore in crucem acto. consulatum cum Apuleio Rufino primum egit, Commodo se inter plurimos designante. post consulatum anno ferme fuit otiosus; dein Laeto suffragante exercitui Germanico praeponitur. proficiscens ad Germanicos exercitus hortos spatiosos comparavit, cum antea aedes brevissimas Romae habuisset et unum fundum in Venetia. et iam in his hortis cum humi iacens epularetur cum filiis parca cena, pomaque adposita maior filius, qui tunc quinquennis erat, conlusoribus puerulis manu largiore divideret, paterque illum reprehendens dixisset, Parcius divide, non enim regias opes possides, quinquennis puer respondit, "Sed possidebo " inquit. in Germaniam profectus ita se in ea legatione egit, ut famam nobilitatem iam ante cumularet.