LOGOI

Passage

Historia Augusta, Clodius Albinus 3

lat historia augusta phi012 perseus lat2

His litteris acceptis omnino facere id quod iubebat noluit, videns odiosum Commodum propter mores suos, quibus rem publicam perdiderat et se dedecoraverat, quandocumque feriendum, et timens ne ipse pariter occideretur. Exstat denique illius contio qua, eum accepit imperium, et quidem Severi, ut quidam, voluntate firmatum, huius rei memoriam facit, cuius hoc exemplum est: Invitum me, commilitones, ductum ad imperium etiam illud probat, quod Commodum donantem me Caesareano nomine contempsi; sed et vestrae voluntati et Severi Augusti parendum est, quia credo sub homine optimo et viro forti posse bene rem publicam regi. Nec negari potest, 7quod etiam Marius Maximus dicit, hunc animum Severo primum fuisse, ut, si quid ei contingeret, Pescennium Nigrum et Clodium Albinum sibi substitueret. sed postea et filiis iam maiusculis studens et Albini amori invidens sententiam mutasse atque illorum utrumque bello oppressisse, maxime precibus uxoris adductus. denique Severus eum et consulem designavit, quod utique nisi de optimo viro non fecisset, homo in legendis magistratibus diligens.

Provenance