LOGOI

Passage

Historia Augusta, Opilius Macrinus 3

lat historia augusta phi015 perseus lat2

cum auctor necis Antoninianae fuisse dicatur, de ipso quae in annales relata sint proferam: vates Caelestis apud Carthaginem, quae dea repleta solet vera canere, sub Antonino Pio, cum sciscitante proconsule de statu, ut solebat, publico et de suo imperio futura praediceret, ubi ad principes ventum est, clara voce numerari iussit quotiens diceret Antoninum, tuncque adtonitis omnibus Antonini nomen octavo edidit. sed credentibus cunctis quod octo annis Antoninus Pius imperaturus esset, et ille transcendit hunc annorum numerum, et constitit apud credentes vel tunc vel postea per vatem aliud designatum. denique adnumeratis omnibus qui Antonini appellati sunt is Antoninorum numerus invenitur, enimvero Pius primus, Marcus secundus, Verus tertius, Commodus quartus, quintus Caracallus, sextus Geta, septimus Diadumenus, octavus Heliogabalus Antonini fuere, nec inter Antoninos referendi sunt duo Gordiani, qui aut praenomen tantum Antoninorum habuerunt aut etiam Antonii dicti sunt non Antonini. inde est quod se et Severus Antoninum vocavit, ut plurimi ferunt, et Pertinax et Iulianus et idem Macrinus; et ab ipsis Antoninis, qui veri successores Antonini fuerunt, hoc nomen magis quam proprium retentum est. haec alii. sed alii idcirco Antoninum Diadumenum a Macrino patre appellatum ferunt, ut suspicio a Macrino interfecti Antonini militibus tolleretur, alii vero tantum desiderium nominis huius fuisse dicunt, ut, nisi populus et milites Antonini nomen audirent, imperatorium non putarent.

Provenance