LOGOI

Passage

Historia Augusta, Opilius Macrinus 4

lat historia augusta phi015 perseus lat2

Et de Macrino quidem in senatu multis, quando nuntiatum est Varium Heliogabalum imperare, cum iam Caesarem Alexandrum senatus dixisset, ea dicta sunt ut appareat ignobilem, sordidum, spurcum fuisse. verba denique Aurelii Victoris, cui Pinio cognomen erat, haec fuerunt: Macrinum libertinum, hominem prostibulum, servilibus officiis occupatum in domo imperatoria, venali fide, vita sordida sub Commodo, a Severo remotum etiam a miserrimis officiis relegatumque in Africam, ubi, ut infamiam damnationis tegeret, lectioni operam dedisse, egisse causulas, declamasse, ius postremo dixisse; donatum autem anulis aureis, patrocinante sibi conliberto suo Festo, advocatum fisci factum sub Vero Antonino. sed et haec dubia ponuntur, et alia dicuntur ab aliis, quae ipsa quoque non tacebimus. nam plerique gladiatoriam pugnam eum exhibuisse dixerunt et accepta rudi ad Africam isse; venatorem primo, post etiam tabellionem fuisse, deinceps advocatum fuisse fisci. ex quo officio ad amplissima quaeque pervenit, dein cum esset praefectus praetorii collega ablegato, Antoninum Cara-callum imperatorem suum interemit tanta factione, ut ab eo non videretur occisus, nam stratore eius redempto et spe ingenti proposita, id egit ut quasi militaribus insidiis, quod vel ob parricidium vel incestum displiceret, interemptus diceretur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable