Passage
Historia Augusta, Antoninus Heliogabalus 3
lat historia augusta phi017 perseus lat2
Sed ut ad Antoninum Varium revertamur, nanctus imperium Romam nuntios misit, excitatisque omnibus ordinibus, omni etiam populo ad nomen Antoninum, quod non solum titulo, ut in Diadumeno fuerat, sed etiam in sanguine redditum videbatur, cum se Antonini Bassiani filium scripsisset, ingens eius desiderium factum est. erat praeterea etiam rumor, qui novis post tyrannos solet donari principibus, qui nisi ex summis virtutibus non permanet, et quem multi mediocres principes amiserunt. Denique ubi in senatu lectae sunt litterae Heliogabali, statim fausta in Antoninum et dira in Macrinum eiusque filium dicta sunt, appellatusque Antoninus princeps volentibus cunctis et studiose credentibus, ut sese habent vota hominum ad credulitatem festinantium, cum quod optant verum esse desiderant. Sed ubi primum ingressus est urbem, omissis quae in provincia gerebantur, Heliogabalum in Palatino monte iuxta aedes imperatoriae consecravit eique templum fecit, studens et Matris typum et Vestae ignem et Palladium et ancilia et omnia Romanis veneranda in illud transferre templum et id agens, ne quis Romae deus nisi Heliogabalus coleretur, dicebat praeterea Iudaeorum et Samaritanorum religiones et Christianam devotionem illuc transferendam, ut omnium culturarum secretum Heliogabali sacerdotium teneret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable