Passage
Historia Augusta, Antoninus Heliogabalus 8
lat historia augusta phi017 perseus lat2
Cecidit et humanas hostias, lectis ad hoc pueris nobilibus et decoris per omnem Italiam patrimis et matrimis, credo ut maior esset utrique parenti dolor, omne denique magorum genus aderat illi operabaturque cottidie, hortante illo et gratias dis agente, quod amicos eorum invenisset, cum inspiceret exta puer ilia et excruciaret hostias ad ritum gentilem suum. Cum consulatum inisset, in populum non nummos vel argenteos vel aureos vel bellaria vel minuta animalia, sed boves opimos et camelos et asinos et servos populo diripiendos abiecit, imperatorium id esse dictitans. Insecutus est famam Macrini crudeliter, sed multo magis Diadumeni, quod Antoninus dictus est, Pseudo- Antoninum eum appellans, simul quod ex luxurio- sissimo exstitisse vir fortissimus, optimus, gravissimus, severissimus diceretur. coegit denique scriptores nonnullos nefanda, immo potius impatibilia de eiusdem luxuria dictu disputare, ut in vita eius. Lavacrum publicum in aedibus aulicis fecit, simul et Plautini populo exhibuit, ut ex eo condiciones bene vasatorum hominum colligeret. idque diligenter curatum est, ut ex tota penitus urbe atque ex nauticis onobeli quaererentur. sic eos appellabant qui virili- ores videbantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable