LOGOI

Passage

Historia Augusta, Alexander Severus 14

lat historia augusta phi018 perseus lat2

vincendos. mater eius pridie quam pareret somniavit se purpureum dracunculum parere, pater eadem nocte in somniis vidit alis se Romanae Victoriae, quae in senatu, ad caelum vehi. ipse cum vatem consuleret de futuris, hos accepisse dicitur versus adhuc parvulus; et primum quidem sortibus Te manet imperium caeli terraeque intellectum est quod inter divos etiam referretur, Te manet imperium quod tenet imperium. ex quo intellectum est Romani illum imperii principem futurum, nam ubi est imperium nisi apud Romanos quod tenet imperium? et haec quidem de Graecis versibus sunt prodita. ipse autem, cum parentis hortatu animum a philosophia musicaque ad alias artes traduceret, Vergilii sortibus huiusmodi inlustratus est: Excudent alii spirantia mollius aera, credo equidem, vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius caelique meatus describent radio et surgentia sidera dicent; tu regere imperio populos, Romane, memento, hae tibi erunt artes pacisque imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos. fuerunt multa alia signa, quibus principem humani generis esse constaret. Nimius ardor oculorum et diutius intuentibus gravis, divinatio mentis frequentissima, rerum memoria singularis, quam mnemonico Acholius ferebat adiutam. et cum puer ad imperium pervenisset, fecit cuncta cum matre, ut et illa videretur pariter imperare, mulier sancta sed avara et auri atque argenti cupida.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable