LOGOI

Passage

Historia Augusta, Alexander Severus 15

lat historia augusta phi018 perseus lat2

Ubi ergo Augustum agere coepit, primum removit omnes iudices a re publica et a ministeriis atque muneribus, quos impurus ille ex genere hominum turpissimo provexerat; deinde senatum et equestrem ordinem purgavit, ipsas deinde tribus et eos qui militaribus nituntur praerogativis purgavit et Palatium suum comitatumque omnem abiectis ex aulico ministerio cunctis obscenis et infamibus; nec quemquam passus est esse in Palatinis nisi necessarium hominem, iure iurando deinde se constrinxit ne quem adscriptum, id est vacantivum, haberet, ne annonis rem publicam gravaret, dicens malum publicum esse imperatorem, qui ex visceribus provincialium homines non necessarios nec rei publicae utiles pasceret. fures iudices iussit in civitatibus ullis numquam videri et si essent visi deportari per rectores provinciarum, annonam militum diligenter inspexit, tribunos, qui per stellaturas militibus aliquid tulissent, capitali poena adfecit, negotia et causas prius a scriniorum principibus et doctissimis iuris peritis et sibi fidelibus, quorum primus tunc Ulpianus fuit, tractari ordinarique atque ita referri ad se praecepit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable