Passage
Historia Augusta, Alexander Severus 18
lat historia augusta phi018 perseus lat2
si quis caput flexisset aut blandius aliquid dixisset, ut adulator, vel abiciebatur, si loci eius qualitas pateretur, vel ridebatur ingenti cachinno, si eius dignitas graviori subiacere non posset iniuriae. salutatus consessum obtulit omnibus senatoribus atque adeo nisi honestos et bonae famae homines ad salutationem non admisit, iussitque—quemadmodum in Eleusinis sacris dicitur, ut nemo ingrediatur nisi qui se innocentem novit—per praeconem edici, ut nemo salutaret principem, qui se furem esse nosset, ne aliquando detectus capitali supplicio subderetur. idem adorari se vetuit, cum iam coepisset Heliogabalus adorari regum more Persarum, erat praeterea haec illius sententia, solos fures de paupertate conqueri, dum volunt scelera vitae suae tegere, item addebat sententiam de furibus notam et Graece quidem, quae Latine hoc significat: Qui multa rapuerit, pauca suffragatoribus dederit, salvus erit. quae Graece talis est: o( polla\ kle/yas o)li/ga dou\s e)kfeu/cetai. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable