Passage
Historia Augusta, Alexander Severus 21
lat historia augusta phi018 perseus lat2
Condemnationes perraras 4 esse iussit, at quae factae fuerant non indulsit, vectigalia civitatibus ad proprias fabricas deputavit. faenus publicum trientarium exercuit, ita ut pauperibus plerisque sine usuris pecunias dederit ad agros emendos, reddendas de fructibus. Praefectis praetorii suis senatoriam addidit dignitatem, ut Viri Clarissimi et essent et dicerentur. quod antea vel raro fuerat vel omnino diu non fuerat, eo usque ut si quis imperatorum successorem praefecto praetorii dare vellet, laticlaviam eidem per libertum summitteret, ut in multorum vita Marius Maximus dixit. Alexander autem idcirco senatores esse voluit praefectos praetorii, ne quis non senator de Romano senatore iudicaret. Milites suos sic ubique scivit, ut in cubiculo haberet breves et numerum et tempora militantum continentes, semperque, cum solus esset, et rationes eorum et numerum et dignitates et stipendia recenseret, ut esset ad omnia instructissimus. denique cum inter militares aliquid ageretur, multorum dicebat et nomina, de provehendis etiam sibi adnotabat et perlegebat cuncta pittacia, et sic faciebat diebus etiam pariter adnotatis et quis quo esset insinuante promotus. Commeatum populi Romani sic adiuvit, ut, cum frumenta Heliogabalus evertisset, hic empta de propria Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable