Passage
Historia Augusta, Alexander Severus 27
lat historia augusta phi018 perseus lat2
In animo habuit omnibus officiis genus vestium proprium dare et omnibus dignitatibus, ut a vestitu dinoscerentur, et omnibus servis, ut in populo possent agnosci, ne quis seditiosus esset, simul ne servi ingenuis miscerentur, sed hoc Ulpiano Pauloque displicuit, dicentibus plurimum rixarum fore, si faciles essent homines ad iniurias, tum satis esse constituit, ut equites Romani a senatoribus clavi qualitate discernerentur. paenulis intra urbam frigoris causa ut senes uterentur permisit, cum id vestimenti genus semper itinerarium aut pluviale fuisset, matronas tamen intra urbem paenulis uti vetuit, itinere permisit. Facundiae Graecae magis quam Latinae nec versu invenustus et ad musicam pronus, matheseos peritus, et ita quidem ut ex eius iussu mathematici publice proposuerint Romae ac sint professi, ut docerent. haruspicinae quoque peritissimus fuit, orneoscopos magnus, ut et Vascones Hispanorum et Pannoniorum augures vicerit. geometriam fecit. pinxit mire, cantavit nobiliter, sed numquam alio conscio nisi pueris suis testibus, vitas principum bonorum versibus scripsit, lyra, tibia, organo cecinit, tuba etiam, quod quidem imperator numquam ostendit, palaestes primus fuit. in armis magnus, adeo ut multa bella et gloriose gesserit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable