Passage
Historia Augusta, Alexander Severus 28
lat historia augusta phi018 perseus lat2
Consulatum ter iniit tantum ordinarium ac primo nundinio sibi alios semper suffecit, severissimus iudex contra fures, appellans eosdem cotidianorum scelerum reos et damnans acerrime ac solos hostes inimicosque rei publicae vocans, eum notarium qui falsum causae brevem in consilio imperatorio rettulisset, incisis digitorum nervis, ita ut numquam posset scribere, deportavit. cum quidam ex honoratis vitae sordidae et aliquando furtorum reus per ambitionem nimiam ad militiam adspirasset, idcirco quod per reges amicos ambierat admissus, statim in furto praesentibus patronis detectus est iussusque a regibus audiri damnatus est re probata, et cum quaereretur a regibus, quid apud eos paterentur fures, illi responderunt crucem. ad eorum responsum in crucem sublatus est. ita et patronis auctoribus damnatus ambitor est et Alexandri quam praecipue tuebatur servata clementia est. Statuas colossas vel pedestres nudas vel equestres divis imperatoribus in foro Divi Nervae, quod Transitorium dicitur, locavit omnibus cum titulis et columnis aereis, quae gestorum ordinem continerent, exemplo Augusti, qui summorum virorum statuas in foro suo e marmore conlocavit additis gestis, volebat videri originem de Romanorum gente trahere, quia eum pudebat Syrum dici, maxime quod quodam tempore festo, ut solent, Antiochenses, Aegyptii, Alexandrini lacessiverant conviciolis, et Syrum archisynagogum eum vocantes et archiereum.