Passage
Historia Augusta, Alexander Severus 29
lat historia augusta phi018 perseus lat2
Antequam de bellis eius et expeditionibus et victoriis loquar, de vita cotidiana et domestica pauca disseram. usus vivendi eidem hic fuit: primum, si facultas esset, id est si non cum uxore cubuisset, matutinis horis in larario suo, in quo et divos principes sed optimos electos et animas sanctiores, in quis Apollonium et, quantum scriotor suorum temporum dicit, Christum, Abraham et Orpheum et huiuscemodi ceteros habebat ac maiorum effigies, rem divinam faciebat, si id non poterat, pro loci qualitate vel vectabatur vel piscabatur vel deambulabat vel vena- batur. dehinc, si hora permitteret, actibus publicis permultam operam dabat, idcirco quod et res bellicae et civiles, ut superius dictum est, per amicos tractabantur, sed sanctos et fidelis et numquam venales, et tractatae firmabantur, nisi quid novi etiam ipsi placeret. sane si necessitas cogeret, ante lucem actibus operam dabat et in longam horam producebat neque umquam taediavit aut morosus aut iratus resedit, fronte semper pari et laetus ad omnia, erat enim ingentis prudentiae et cui nemo posset imponere et quem si aliquis urbane temptare voluit, intellectus tulit poenas.