Passage
Historia Augusta, Alexander Severus 3
lat historia augusta phi018 perseus lat2
Alexander igitur, cui Mamaea mater fuit (nam et ita dicitur a plerisque), a prima pueritia artibus bonis imbutus tam civilibus quam militaribus ne unum quidem diem sponte sua transire passus est quo se non et ad litteras et ad militiam exerceret, nam in prima pueritia liberatores habuit Valerium Cordum et Titum Veturium et Aurelium Philippum libertum patris, qui vitam eius postea in litteras misit, grammaticum in patria Graecum Nehonem, rhetorem Serapionem, philosophum Stilionem, Romae grammaticos Scaurinum Scaurini filium, doctorem celeberrimum, rhetores Iulium Frontinum et Baebium Macrianum et Iulium Granianum, cuius hodieque declamatae feruntur, sed in Latinis non multum profecit, ut ex eiusdem orationibus apparet, quas in senatu habuit, vel ex contionibus, quas apud milites vel apud populum. nec valde amavit Latinam facundiam sed amavit litteratos homines vehementer, eos etiam reformidans, ne quid de se asperum scriberent. denique quos dignos ad id esse videbat, singula quaeque, quae publice et privatim agebat, se ipso docente volebat addiscere, si forte ipsi non adfuissent, eaque petebat ut, si vera essent, in litteras mitterent.