Passage
Historia Augusta, Alexander Severus 30
lat historia augusta phi018 perseus lat2
Post actus publicos seu bellicos seu civiles lectioni Graecae operam maiorem dabat, de Re Publica libros Platonis legens. Latina cum legeret, non alia magis legebat quam de Officiis Ciceronis et de Re Publica, nonnumquam et orationes et poetas, in quis Serenum Sammonicum, quem ipse noverat et dilexerat, et Horatium, legit et vitam Alexandri, quem praecipue imitatus est, etsi in eo condemnabat ebrietatem et crudelitatem in amicos, quamvis utrumque defendatur a bonis scriptoribus, quibus saepius ille credebat. post lectionem operam palaestrae aut sphaeristerio aut cursui aut luctaminibus mollioribus dabat, atque inde unctus lavabatur, ita ut caldaria vel numquam vel raro, piscina semper uteretur in eaque una hora prope maneret, biberet etiam frigidam Claudiam ieiunus ad unum prope sextarium, egressus balneas multum lactis et panis sumebat, ova deinde mulsum, atque his refectus, aliquando prandium inibat aliquando cibum usque ad cenam differebat, prandit tamen saepius, ususque est Hadriani tetrapharmaco frequenter, de quo in libris suis Marius Maximus loquitur, cum Hadriani disserit vitam.