LOGOI

Passage

Historia Augusta, Alexander Severus 36

lat historia augusta phi018 perseus lat2

quod ad nutum suum omnia faceret, denique hac illum arte deprehendi, ut quendam inmitteret, qui a se quiddam publice peteret, ab illo autem occulte quasi praesidium postularet, ut pro eo Alexandro secreto suggereret. quod cum factum esset et Turinus suffragium promisisset dixissetque se quaedam imperatori dixisse, cum nihil dixisset, sed in eo pendere, ut adhuc impetraret, eventum vendens, cumque iterum iussisset Alexander interpellari et Turinus quasi aliud agens nutibus adnuisset neque tamen intus quicquam dixisset, impetratum autem esset quod petebatur, Turinusque ab illo, qui meruerat, fumis venditis ingentia praemia percepisset; accusari eum Alexander iussit probatisque per testes omnibus, et quibus praesentibus quid ac- cepisset et quibus audientibus quid promisisset, in foro Transitorio ad stipitem illum adligari praecepit et fumo adposito, quem ex stipulis atque umidis lignis fieri iusserat, necavit praecone dicente, Fumo punitur qui vendidit fumum. ac ne una tantum causa videretur crudelior fuisse quaesivit diligentissime, antequam eum damnaret, et invenit Turinum saepe et in causis ab utraque parte accepisse, cum eventus venderet, et ab omnibus qui aut praeposituras aut provincias acceperant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable