Passage
Historia Augusta, Alexander Severus 39
lat historia augusta phi018 perseus lat2
Cum amicos militares habuisset, ut usum Traiani, quem ille post secundam mensam potandi usque ad quinque pocula instituerat, reservaret, unum tantum poculum amicis exhibebat in honorem Alexandri Magni, idque brevius, nisi si quis, quod licebat, maius libere postulasset, usus Veneris in eo moderatus fuit, exsoletorum ita expers, ut, quemadmodum supra diximus, legem de his auferendis ferre voluerit. Horrea in omnibus regionibus publica fecit, ad quae conferrent bona ii qui privatas custodias non haberent, balnea omnibus regionibus addidit, quae forte non habebant, nam hodieque multa dicuntur Alexandri. fecit et domos pulcherrimas easdemque amicis suis maxime integris viris donavit. Vectigalia publica in id contraxit, ut qui decem aureos sub Heliogabalo praestiterant tertiam partem aurei praestarent, hoc est tricensimam partem. tuncque primum semisses aureorum formati sunt, tunc etiam, cum ad tertiam aurei partem vectigal desidisset, tremisses, dicente Alexandro etiam quartarios futuros, quod minus non posset, quos quidem iam formatos in moneta detinuit, exspectans ut, si vectigal contrahere potuisset, et eosdem ederet; sed cum non potuisset per publicas necessitates, conflari eos iussit et tremisses tantum solidosque formari. formas binarias, ternarias et quaternarias et denarias etiam atque amplius usque ad libriles quoque et centenarias, quas Heliogabalus invenerat, resolvi praecipit neque in usu cuiusquam versari; atque ex eo his materiae nomen inditum est, cum diceret plus largiendi hanc esse imperatori causam, si, cum multos solidos minores dare possit, dans decem vel amplius una forma triginta et quinquaginta et centum dare cogeretur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable