LOGOI

Passage

Historia Augusta, Alexander Severus 4

lat historia augusta phi018 perseus lat2

Dominum se appellari vetuit, epistulas ad se quasi ad privatum scribi iussit servato tantum nomine imperatoris. gemmas de calciamentis et vestibus tulit, quibus usus fuerat Heliogabalus. veste, ut et pingitur, alba usus est nec aurata, paenulis togisque communibus, cum amicis tam familiariter vixit ut communis esset ei saepe consessus, iret ad convivia eorum, aliquos autem haberet cotidianos etiam non vocatos, salutaretur vero quasi unus e senatoribus patente velo admissionalibus remotis aut solis iis qui ministri ad fores fuerant, cum antea salutare principem non liceret, quod eos videre non poterat. Et erat eius corporis ut praeter venustatem ac virilem, quem hodieque et in pictura et in statuis videmus, decorem ei inesset staturae militaris robur, militis valetudo eius qui vim sui corporis sciret ac semper curaret, erat praeterea cunctis hominibus amabilis et ab aliis Pius appellabatur, ab omnibus certe sanctus et utilis rei publicae, huic sors in templo Praenestinae talis exstitit, cum illi Heliogabalus insidiaretur: Si qua fata aspera rumpas, tu Marcellus eris.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable