LOGOI

Passage

Historia Augusta, Alexander Severus 41

lat historia augusta phi018 perseus lat2

Gemmarum quod fuit vendidit et aurum in aerarium contulit, dicens gemmas viris usui non esse, matronas autem regias contentas esse debere uno reticulo atque inauribus et bacato monili et corona, cum qua sacrificium facerent, et unico pallio auro sparso et cyclade, quae sex uncias auri plus non haberet, prorsus censuram suis temporibus de propriis moribus gessit, imitati sunt eum magni viri et uxorem eius matronae pernobiles. aulicum ministerium in id contraxit, ut essent tot homines in singulis officiis quot necessitas postularet, ita ut annonas non dignitatem acciperent fullones et vestitores et pistores et pincernae et omnes castrenses ministri, quemadmodum pestis illa instituerat, sed annonas singulas vix binas, et cum argentum in ministerio plus ducentis libris non haberet nec plures ministros, argentum et ministros et stromata, quando pascebat, accipiebat ab amicis, quod hodieque fit, si pascatur a praefectis absente imperatore, voluptates scaenicas in convivio numquam habuit, sed summa illi oblectatio fuit, ut aut catuli cum porcellulis luderent, aut per- dices inter se pugnarent, aut galbulae parvulae sursum et deorsum volitarent. habuit sane in Palatio unum genus voluptatis, quo maxime delectatus est et quo sollicitudines publicas sublevabat. nam aviaria instituerat pavonum, phasianorum, gallinaceorum, anatum, perdicum etiam, hisque vehementer oblectabatur, maxime palumborum, quos habuisse ut ad xx milia dicitur, et ne eorum pastus gravaret annonam, servos habuit vectigales, qui eos ex ovis ac pullicenis ac pipionibus alerent.

Provenance