Passage
Historia Augusta, Alexander Severus 43
lat historia augusta phi018 perseus lat2
Leges innumeras sanxit, carrucas Romae et raedas senatoribus omnibus ut argentatas haberent, permisit, interesse Romanae dignitatis putans, ut his tantae urbis senatores uterentur. consules quoscumque vel ordinarios vel suffectos creavit, ex senatus sententia nominavit, sumptum eorum contrahens, et nundinia veteri ex ordine instituit. quaestores candidatos ex sua pecunia iussit munera populo dare, sed ita ut post quaesturam praeturas acciperent et deinde provincias regerent. arcarios vero instituit, qui de arca fisci ederent munera eademque parciora. habuit in animo, ut munera per totum annum dispergeret, ut per triginta dies munus populo daretur, sed cur id non fecerit in occulto habetur. Capitolium septimo quoque die, cum in urbe esset, ascendit, templa frequentavit. Christo templum facere voluit eumque inter deos recipere. quod et Hadrianus cogitasse fertur, qui templa in omnibus civitatibus sine simulacris iusserat fieri, quae hodieque, idcirco quia non habent numina, dicuntur Hadriani, quae ille ad hoc parasse dicebatur, sed prohibitus est ab iis qui consulentes sacra reppererant omnes Christianos futuros, si id fecisset, et templa reliqua deserenda. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable