Passage
Historia Augusta, Alexander Severus 44
lat historia augusta phi018 perseus lat2
in iocis dulcissimus fuit, in fabulis amabilis, in conviviis comis, ita ut quisque posceret quod vellet. ad aurum colligendum attentus, ad servandum cautus, ad inveniendum sollicitus, sed sine cuiusquam excidio. Syrum se dici nolebat sed a maioribus Romanum et stemma generis depinxerat, quo ostendebatur genus eius a Metellis descendere. Rhetoribus, grammaticis, medicis, haruspicibus, mathematicis, mechanicis, architectis salaria instituit et auditoria decrevit et discipulos cum annonis pauperum filios modo ingenuos dari iussit, etiam in provinciis oratoribus forensibus multum detulit, plerisque etiam annonas dedit, quos constitisset gratis agere. leges agonis firmavit easque etiam ipse diligentissime servavit, theatralia spectacula saepe obiit. Theatrum Marcelli reficere voluit, multis civitatibus, quae post terrae motus deformes erant, sumptus ad instaurationem operum et publicorum et privatorum ex vectigalibus dedit, in templis sane numquam praeter quattuor aut quinque argenti libras auri ne guttulam quidem aut bratteolam posuit, susurrans versum Flacci Persii: In sanctis quid facit aurum? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable