LOGOI

Passage

Historia Augusta, Alexander Severus 45

lat historia augusta phi018 perseus lat2

Expeditiones bellicas habuit, de quibus ordine suo edisseram. primum tamen eius consuetudinem dicam de rebus vel tacendis vel prodendis. tacebantur secreta bellorum, itinerum autem dies publice proponebantur, ita ut edictum penderet ante menses duos, in quo scriptum esset, Illa die, illa hora ab urbe sum exiturus et, si di voluerint, in prima mansione mansurus, deinde per ordinem mansiones, deinde stativae, deinde ubi annona esset accipienda, et id quidem eo usque quamdiu ad fines barbaricos veniretur. iam enim inde tacebatur, et omnes operam dabant ne dispositionem Romanam barbari scirent, certum est autem eum numquam id quod proposuerat fefellisse, cum diceret nolle ab aulicis suas vendi dispositiones, quod factum fuerat sub Heliogabalo, cum ab eunuchis omnia venderentur. quod genus hominum idcirco secreta omnia in aula esse cupiunt, ut soli aliquid scire videantur et habeant unde vel gratiam vel pecuniam requirant. Et quia de publicandis dispositionibus mentio contigit—ubi aliquos voluisset vel rectores provinciis dare vel praepositos facere vel procuratores, id est rationales, ordinare, nomina eorum proponebat, hortans populum, ut si quis quid haberet criminis probaret manifestis rebus, si non probasset, subiret poenam capitis, dicebatque grave esse, cum id Christiani et Iudaei facerent in praedicandis sacerdotibus, qui ordinandi sunt, non fieri in provinciarum rectoribus, quibus et fortunae hominum committerentur et capita.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable