LOGOI

Passage

Historia Augusta, Alexander Severus 46

lat historia augusta phi018 perseus lat2

adsessoribus salaria instituit, quamvis saepe dixerit eos esse promovendos qui per se rem publicam gerere possent, non per adsessores, addens militares habere suas administrationes, habere litteratos, et ideo unumquemque hoc agere debere quod nosset. Thesauros reppertos iis qui reppererant donavit et, si multi essent, addidit his eos quos in suis habebat officiis. cogitabat secum et descriptum habebat cui quid praestitisset, et si quos sciret vel nihil petisse vel non multum, unde sumptus suos augerent, vocabat eos et dicebat: Quid est, cur nihil petis? an me tibi vis fieri debitorem? pete, ne privatus de me queraris. dabat autem haec in beneficiis quae famam eius non laederent: bona punitorum sed numquam cum auro, argento vel gemmis, nam id omne in aerarium reponebat; dabat praeposituras locorum civilium non militum, dabat eas administrationes quae ad procurationes pertinerent, rationales cito mutabat, ita ut nemo nisi annum compleret, eosque, et si boni essent, oderat, malum necessarium vocans, praesides vero proconsules et legatos numquam fecit ad beneficium sed ad iudicium vel suum vel senatus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable