Passage
Historia Augusta, Alexander Severus 48
lat historia augusta phi018 perseus lat2
Cum quidam Ovinius Camillus senator antiquae familiae delicatissimus rebellare voluisset tyrannidem adfectans, eique nuntiatum esset ac statim probatum, ad Palatium eum rogavit eique gratias egit, quod curam rei publicae, quae recusantibus bonis imponeretur, sponte reciperet. deinde ad senatum processit et timentem ac tantae conscientiae tabe confectum participem imperii appellavit, in Palatium recepit, convivio adhibuit, ornamentis imperialibus et melioribus quam ipse utebatur»adfecit, et cum expeditio barbarica esset nuntiata, vel ipsum si vellet ire vel ut secum proficisceretur hortatus est. et cum ipse pedes iter faceret, illum invitavit ad laborem, quem post quinque milia cunctantem equo sedere iussit, cumque post duas mansiones equo etiam fatigatus esset, carpento imposuit, hoc quoque seu timore seu vere respuentem, abdicantem quin etiam imperium et mori paratum dimisit commendatumque militibus, a quibus Alexander unice amabatur, tutum ad villas suas ire praecepit, in quibus diu vixit, sed post iussu imperatoris occisus est, et quod ille militaris esset, a militibus occisus est. scio vulgum hanc, rem quam contexui Traiani putare, sed neque in vita eius id Marius Maximus ita exposuit neque Fabius Marcellinus neque Aurelius Verus neque Statius Valens, qui omnem eius vitam in litteras miserunt. contra autem et Septimius et Acholius et Encolpius ceterique vitae scriptores de hoc talia praedicaverunt. quod ideo addidi, ne quis vulgi magis famam sequeretur quam historiam, quae rumore utique vulgi verior reperitur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable