Passage
Historia Augusta, Alexander Severus 51
lat historia augusta phi018 perseus lat2
Dona regia in templis posuit; gemmas sibi oblatas vendidit, muliebre esse aestimans gemmas possidere, quae neque militi dari possint neque a viro haberi, cum quidam legatus uniones duos uxori eius per ipsum obtulisset magni ponderis et inusitatae mensurae, vendi eos iussit, cum pretium non invenirent, ne exemplum malum a regina nasceretur, si eo uteretur, quod emi non posset, inauribus Veneris eos dicavit. Ulpianum pro tutore habuit, primum repugnante matre deinde gratias agente, quem saepe a militum ira obiectu purpurae suae defendit, atque ideo sum- mus imperator fuit quod eius consiliis praecipue rem publicam rexit. In procinctu atque in expeditionibus apertis papilionibus prandit atque cenavit, cum militarem cibum cunctis videntibus atque gaudentibus sumeret, cir- cumiret prope tota tentoria, a signis abesse neminem pateretur, si quis de via in alicuius possessionem deflexisset, pro qualitate loci aut fustibus subiciebatur in conspectu eius aut virgis aut condemnationi aut, si haec omnia transiret dignitas hominis, gravissimis contumeliis, cum diceret, Visne hoc in agro tuo fieri quod alteri facis? clamabatque saepius, quod a quibusdam sive Iudaeis sive Christianis audierat et tenebat, idque per praeconem, cum aliquem emendaret, dici iubebat, Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. quam sententiam usque adeo dilexit ut et in Palatio et in publicis operibus praescribi iuberet.